

Liber Exodus*
Caput 26: Versus 32
Quod appendes ante quatuor,etc.[ID., ibid.]Quatuor autem columnae, etc., usque ad hoc ibi non erit ubi nihil omnino mali.Quae ipsae quidem deauratae.[ID., ibid.]Deauratae sunt columnae ante quas appenditur velum, quia positae intra velum coeli virtutes angelorum summae claritatis gratia vestitae sunt. Capita habent aurea, quia mentem, qua reguntur, praesentia divinae cognitionis et visionis habent illustratam.[ID., ibid.]Habent columnae bases argenteas, etc., usque ad argento verborum nitor ostenditur.[GREG., Moral. lib. 28, cap. 6]. Quatuor columnarum bases jubet esse argenteas, etc., usque ad evangelistarum dicta ore et opere portant.